DenBosch KroniekPeter_van_Os, 26-Feb-1369


bron: DenBosch KroniekPeter_van_Os 243, 244, 26-Feb-1369
boek p.201+202, pdf p.243+244:

fol. 234r
Dat die cloesteren van den manspersonen verbonden zyn te comen
tot allen processien die men hier houden sal: hoese gaen moeten,
hoese singen zullen
In den voirs. iair LXIX den XXVIten dach februarii nae scryven des hoefs van
Ludic soe hebben de cloesteren van den mannen bynnen deser stat ende hare paro-
chien gelegen, onder den peen van hondert nobelen, hen verbonden te comen tot
allen den processien die bynnen deser stat gehouden zullen werden, ende dairin-
ne te houden die ondergescreven manier van gaen, gelyc by zekere arbiters, by 
hen dairtoe gecoren, uuytgesproken is onder dese navolgende woerden, te wetene:
"Nos Iohannes de Platea, decanus, Goeswinus Keymp et Iohannes de Andel, ca-
nonici ecclesie sancti Iohannis evangeliste opidi de Buscoducis, necnon Goeswi-
nus Heym, Symon die Hoesch, Symon de Gheel et Iohannes Monix, scabini,
iurati et consulares dicti opidi per patres priores conventuum subscriptorum
electi, etc., dicimus, arbitramur et ordinamus quod in omnibus et singulis 
processionibus per clerum et populum huius opidi per idipsum opidum exnunc et
in antea perpetuis futuris temporibus tociens quociens facientibus, prior et 
conven tus de Porta Celi, dum ad hoc vocati fuerint, impedimento glaciei ac 
legitimo ac canonico cessante ante scolares dicte ecclesie in duobus lateribus
iuxta modum eiusdem ecclesie sine medio incedent ac ante eos prior et conventus
fratrum predicatorum etiam in duobus lateribus ac ante eos guardianus et
conventus fratrum minorum etiam in duobus lateribus necnon prior et conventus
fratrum cruciferorum consimiliter in duobus lateribus; eosdem guardianum et 
conventum fratrum minorum precedent cum cruce cuiuslibet eorum in medio eorum,
quos modum et ordinem arbitramur et dicimus exnunc deinceps per patres, 
fratres et conventus predictos perpetuo esse servandos, sub pena pretacta, 
eosdem religiosos pie ex-
fol. 234v
hortantes quatenus pro maiori populi devotione excitanda domino / Deo in ym-
nis et canticis spiritualibus voce et ore psallentes vices successivas, prout
quemlibet eorundem conventuum continget in cantu et orationibus Deo persol-
vendis, quilibet videlicet eorundem seorsum et per se iuxta consuetudinem 
cuiuslibet eorum, collegio dicte ecclesie primitus inchoante et aliis 
successive prosequentibus peragere et in illis se exercitare velint'; 
prout in quodam instrumento manu domini Iohannis Amelrici tamquam notarii 
conscripto et subsignato continetur lacius, incipiente vero:1 
"In nomine sancte et individue Trinitatis, amen",
etc. et comprehenso folioVC LXXXVII.


Gevonden op deze Website
terug naar mijn homepage, Andel pagina, bronnen pagina, of bronnenlijst RA/NA