LandVanAltena Rechtsbronnen158, 03-Apr-1382


bron: LandVanAltena Rechtsbronnen158 158, 03-Apr-1382
bron: Rechtsbronnen van Woudrichem en het Land van Altena,
      uitgegeven door Mr. K. N. Korteweg, 1948
electronische versie gevonden op de website van Ben van Rijswijk:
http://www.benvanrijswijk.com/  
-----------
regest 158: [in OCR versie van Ben van Rijswijk staaat hier per abuis regest 138]

Bisschop Floris van Utrecht maakt de kapel te Neer-Andel, met toestemming van deken en kapittel
van Oudmunster, de kerk te Giessen en Hendrik van Andel, tezamen patronen der kapel, tot een 
afzonderlijke parochiekerk en institueert Gerardus Bloeme, tot dusver rector van de kapel, 
als rector van de nieuwe parochiekerk.

1382 April 3.

In nomine Dommi, amen. Ad perpetuam rei memoriam Florensius, Dei gratia episcopus Trajectensis, 
universis presentes litteras ¡nspecturis salutem in Domino sempiternam. Inter alias nostri 
pastoralis curas officii sacrorum canonum ammonicione precepti constringimur et debemus 
ecclesias per congrua et utilia loca erigere 'divin¡s precibus sacrandas, ne deficient¡bus 
pastoris moderaminc gubernante, celestibusque disciplinis et ecclesiasticis sacr mentis 
eidem ministrandis populus Dominici gregis per injuria 1) fidei hostis callidi rapiatur 
insidiis aut ab unitate, quod absit, ecclesie per dessuetudinem frequentacionis ejus quam 
aliter non commode posset attingere periculosius evagetur. Hujus ergo rei sollicitudine moti 
dilectorum nobis in Christo incolarum districtus seu ville dicte UytAndle, site in parochia 
de Ghesen, nostre diocesis, asserentum, quod villa predicta tantum distat ab ecclesia 
parochiali, ut tempore hyemali inundantibus aquis et aliis impedimentis legitimis 
obsistentibus candem nequeant ecclesiam sine magna difficultate adire, neque congruis 
temporibus pro sua devocione officiis interesse divinis, nec posse necessitatis tempore 
propter longi itineris intervallum ecclesiastica consequi sacramenta in grave suarum 
periculum animarum, quodque dicta ecclesia tantis aliis competentibus habundet redditibus 
salvis infratactis in illorum augmentum addendis, quod preter illius ville proventus minister 
ejus sufficientem valebit sustentacionem habere, nobisque devote supplicancium, ut cappellam 
in dicta villa constructam de patronatu honorabilis viri Henrici de Andle, armigeri, aut 2) 
fundatoris existentem in parochialem ecclesiam erigere ac parochialem ecclesiam inde facere 
et sacerdotem in ca canonica forma instituere dignaremur, supplicacionem rationabilem duximus 
admittendam. Hinc est, quod nos super premissis et eorundem veritate assertorum recepta 
informacione diligenti suadente utilitate publica, de consensu venerabilium virorum, 
dominorum decani et capituli ecclesie sancti Salvatoris Trajectensis, predicte matricis 
ecclesie, et ipsius Henrici de Andle, armigeri, ejusdem capelle patronorum, in et ad 
infrascripta sub moderacione concordie de jure patronatus ipsius nove ecclesie necnon 
limitacione finium ejusdem nove parochie et competenti provisione dicte matricis ecclesie, 
mediantibus certis bonis eidem matrici ecclesie in recompensam assignatis vel assignandis 
per et inter ipsos patronos rationabiliter ardinatis et conventis prestito, capellam 
antedictam sufficienter, ut accepimus ciotatam in novam parochialem ecclesiam, per presentes
erigimus, et erectam ab ipsius olim matricis ecclesie subjectione qualibet separamus, 
venerabilem virum, dominum Gerardum Bloeme alias dicte capelle nunc vero dicte nove ecclesie 
rectorem modernum in ipsam novam ecclesiam erectam pro presenti sacerdotem instituentes dicte 
ville obvenciones ecclesiasticas percepturum, decernentes in eadem nova parochiali ecclesia 
sic erecta exnunc inantea curam animarum, custodiam reliquiarum, conservacionem et 
m¡nistracionem sacramentorum, liberam ecclesiasticam sepulturam et quaevis alla insignia 
parochialia exercenda fore et exerceri debere fontemque baptismalem in¡bi tenendam premissa 
et gubernacioncm plebis d‹cte nove parochie cum regimine animarum et aliis ad curam 
parochialem spectantibus sacerdoti predicto committentes ac universa et singula bona ad dotem 
predicte capelle ab olim pertinencia in dotem ipsius nove eeelesie assignantes, illis cum 
dictis aliis obvenc¡onibus et proventibus ecclesiasticis ad ejusdem vite suffragia sacerdotis 
pro temporis usu de cetero applicandis.
In quorum omnium testimonium s¡gillum nostrum ad causas duximus presentibus appendendum. 
Datum anno a nativitate Domini millesimo tricentesimo octuagesimo secundo, mensis Aprilis 
die tercia.

Met uithangend zegel ad causas van den bisschop in roode was.

Oorspr. - Rijksarchief te Utrecht; Oudmunster, 1e afd., no. 1036.

Met onderschrift: Johannes de Loe, per dominum vicarium.

1) De in den tekst voorkomende letters geven den indruk, dat er staat "mia", met een 
afkortingsteeken boven deze drie letters, Men zou hiervoor willen lezen "misericordia", 
doch dit geeft geen zin. Mej. Dr. A. J. Maris, chartermeester bij het rijksarchief te Utrecht, 
was zoo vriendelijk mij de hier gevolgde oplossing aan de hand te doen, waarbij men "injuria" 
als pluralis neutrum moet opvatten.

2) Dit woord is later bijgeschreven. Mogelijkerwijs moet men lezen: et i.p.v. aut.


Gevonden op deze Website
terug naar mijn homepage, Andel pagina, bronnen pagina, of bronnenlijst RA/NA